Liber Leviticus*

Caput 17: Versus 10

De advenis.Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judaeis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam haereditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhaerentes: propterea juxta LXX,homo homo dixit,ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in praeputio adhaerent Deo, hoc debere mandatum servare.Si comederit sanguinem,etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est:Qui enim odit fratrem suum, homicida estI Joan. 3.. Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quae talem comedit sanguinem secundum illud:Qui devorant plebem meam sicut escam panisPsal. 13.obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris.Qui enim videt Filium, videt et PatremJoan. 14.. Ipse enim judex est de quo dicitur:Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorumPsal. 33.. Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem aeternum,qui praeparatus est diabolo et angelis ejusMatth. 25.. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens:Ego dedi illum vobis,sanguinem scilicet Christi.
(* Traductions européennes)